monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Amos, 2, 4, 10
Debemus enim et iuxta LXX dicere, ne frustra eos proposuisse videamur. Quando venerit contra haereticos dies iudicii atque vindictae, tunc auferentur in armis, hoc est, cum armis suis, quibus adversus Ecclesiam dimicaverant: vel victi armatura Dei, et ab illius pugnatoribus superati, mittentur in lebetes, ut exurantur et excoquantur qui fuerunt prius negotiatores pestilentes; ad hoc enim negotiabantur , ut morti traderent quos deceperant. Isti sunt de quibus dicitur: Filii Heli, filii pestilentiae , qui in cathedra pestilentiae sederunt. Cumque excocti fuerint et exusti, egredientur nudi, nihil eorum habentes, quae sibi antea praesumebant.